Giustiniano, Digesto con glossa di Accursio
liber XXXIII, titulus IX, rubrica IV-titulus X, rubrica III
"quod fere, inquit Sabinus, evenit in personis mercatorum aut quotiens cella est olei et vini, quae venire solebant, in hereditate relicta. [...]
Paulus libro quarto ad Sabinum. Suppellectili legata haec continentur: mensae, trapezophora, delficae, subsellia, scamna, lecti etiam inargentati, culcitae, toralia, imperia , vasa aquaria, pelves, aquiminalia, [candelabra, lucernae, trulla].
Nec interest, cuius materiae sunt res, quae sunt in suppellectili. sed craterem argenteum non esse in supellectili nec ullum vas argenteum secundum saeculi severitatem nondum admittentis supellectilem argenteam hodie, propter usum imperitorum si in argento relatum sit candelabrum argenteum, argenti esse videtur, et error ius facit."