Agostino, Trattato sul Vangelo di Giovanni
liber II, cap. 33
"cum igitur deus uobis genitor non sit nec aqua baptismatis uera nascamini, nemo uestrum penitus natus est nec patrem habetis impii nec matrem.
uos ergo huiusmodi non debeo baptizare, etsi, ut carnem iudaei quasi baptizant, milies uos lauetis?
Augustinusrespondit: certe proposueras plene discutere baptismum trinitatis et intentos nos multum feceras; sed scilicet, quod uobis facillimum est, quam cito ad solita maledicta uertisti.
hoc reuera copiose facis.
proponis enim tibi quos uis, in quos inueharis quantum uis; in qua magna sermonis latitudine uno breuissimo uerbo quod dicitur proba in artissimas coartaris angustias.
hoc enim tibi dicit semen Abrahae, in quo cum omnes gentes benedicuntur non curant cum a te maledicuntur".[...]